- TURCHESIA seu TURCICA GEMMA
- TURCHESIA, seu TURCICA GEMMAGallis Turquoise, Persis Ferza aut Firuza, vocabulô ex Graecô; eadem enim cum hodierna turchesia Iaspidis species est, caelo autumnali similis, adeoque caelini seu aerini coloris, hinc Graecis ἀςτρόεςςα dicta, vel ἠερόεςςα, et contracte ἠεροῦςςα, unde Persicum Firuza, et Arabicum Feruzegi. Ab iisdem Graecis Boream eam vocatam, Plinius notat, quod scil. eius coloris sit, quô caelum solet esle, cum Boreas flat; Hodieque felicem illam habent et boni ominis, uti olim quoque pro amuleto gestabatur, uti videre est apud Orpheum de huius gemmae, quam ἀεροχροον ἴασπιν appellat potentiâ et felicitate multa narrantem. Salmas. ad Solin. p. 202. et 1130. Vide quoque supra Cugnos et Sapphirus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.